Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 12     

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 13

ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia quae habebat et Loth cum eo ad australem plagam

erat autem dives valde in possessione argenti et auri

reversusque est per iter quo venerat a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Ai

in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini

sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula

nec poterat eos capere terra ut habitarent simul erat quippe substantia eorum multa et non quibant habitare communiter

unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra

dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram ieris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam

elevatis itaque Loth oculis vidit omnem circa regionem Iordanis quae universa inrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus venientibus in Segor

elegitque sibi Loth regionem circa Iordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo

Abram habitavit in terra Chanaan Loth moratus est in oppidis quae erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis

homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis

dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est Loth ab eo leva oculos tuos et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et ad meridiem ad orientem et ad occidentem

omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum

faciamque semen tuum sicut pulverem terrae si quis potest hominum numerare pulverem semen quoque tuum numerare poterit

surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam

movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit iuxta convallem Mambre quod est in Hebron aedificavitque ibi altare Domino

Genesis 14

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com