Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 16     

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 17

postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus

ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis

cecidit Abram pronus in faciem

dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium

nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te

faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur

et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te

daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum

dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis

hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum

et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos

infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra

eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum

masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit

dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram

et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo

cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet

dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te

et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum

super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam

pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero

cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham

tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus

nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui

et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae

eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius

et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt

Genesis 18

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com