Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 23     

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 24

erat autem Abraham senex dierumque multorum et Dominus in cunctis benedixerat ei

dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

ut adiurem te per Dominum Deum caeli et terrae ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito

sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac

respondit servus si noluerit mulier venire mecum in terram hanc num reducere debeo filium tuum ad locum de quo egressus es

dixit Abraham cave nequando reducas illuc filium meum

Dominus Deus caeli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae qui locutus est mihi et iuravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo

sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc

posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super sermone hoc

tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor

cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere eo tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam dixit

Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham

ecce ego sto propter fontem aquae et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam

igitur puella cui ego dixero inclina hydriam tuam ut bibam et illa responderit bibe quin et camelis tuis dabo potum ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac et per hoc intellegam quod feceris misericordiam cum domino meo

necdum intra se verba conpleverat et ecce Rebecca egrediebatur filia Bathuel filii Melchae uxoris Nahor fratris Abraham habens hydriam in scapula

puella decora nimis virgoque pulcherrima et incognita viro descenderat autem ad fontem et impleverat hydriam ac revertebatur

occurritque ei servus et ait pauxillum mihi ad sorbendum praebe aquae de hydria tua

quae respondit bibe domine mi celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam et dedit ei potum

cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant

effundensque hydriam in canalibus recurrit ad puteum ut hauriret aquam et haustam omnibus camelis dedit

ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non

postquam ergo biberunt cameli protulit vir inaures aureas adpendentes siclos duos et armillas totidem pondo siclorum decem

dixitque ad eam cuius es filia indica mihi est in domo patris tui locus ad manendum

quae respondit filia Bathuelis sum filii Melchae quem peperit Nahor

et addidit dicens palearum quoque et faeni plurimum est apud nos et locus spatiosus ad manendum

inclinavit se homo et adoravit Dominum

dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

cucurrit itaque puella et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat

habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban qui festinus egressus est ad hominem ubi erat fons

cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae et audisset cuncta verba referentis haec locutus est mihi homo venit ad virum qui stabat iuxta camelos et propter fontem aquae

dixitque ad eum ingredere benedicte Domini cur foris stas praeparavi domum et locum camelis

et introduxit eum hospitium ac destravit camelos deditque paleas et faenum et aquam ad lavandos pedes camelorum et virorum qui venerant cum eo

et adpositus est in conspectu eius panis qui ait non comedam donec loquar sermones meos respondit ei loquere

at ille servus inquit Abraham sum

et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos

et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat

et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito

sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo

ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier

Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei

innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi

veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo

ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua

et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei

dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere

quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos

interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus

pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius

quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram

responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui

en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus

quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum

prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit

initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum

responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur

nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum

dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem

cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam

dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius

inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum

igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum

eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi

et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul

Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo

et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se

servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac

qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

Genesis 25

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com