Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 44     

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 45

non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae

elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis

et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti

ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto

nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum

biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti

praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis

non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti

festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris

et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides

ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides

en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos

nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me

cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius

osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum

auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius

dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan

et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae

praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes

ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt

fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere

singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis

tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes

dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via

qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob

et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis

illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius

et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

Genesis 46

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com