Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Genesis 46     

The First Book of Moses, called Genesis

Return to Index

Chapter 47

ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen

extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege

quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri

ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen

dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te

terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum

post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi

et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae

respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt

et benedicto rege egressus est foras

Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao

et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis

in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan

e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis

cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia

quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis

quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum

veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus

cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem

emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni

et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius

praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas

dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros

ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris

qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi

ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit

habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis

et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum

cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto

sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti

et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput

Genesis 48

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com