Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 3     

The Third Book of Moses, called Leviticus

Return to Index

Chapter 4

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit

si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino

et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino

hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii

cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii

ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi

et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt

duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis

sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti

pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo

et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur

quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est

et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi

et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini

inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii

tincto digito aspergens septies contra velum

ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii

omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare

sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus

ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis

si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur

et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum

ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est

tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius

adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei

quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat

et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam

ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti

tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei

sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam

ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae

sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius

omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi

Leviticus 5

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com