Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 14     

The Third Book of Moses, called Leviticus

Return to Index

Chapter 15

locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron dicens

loquimini filiis Israhel et dicite eis vir qui patitur fluxum seminis inmundus erit

et tunc iudicabitur huic vitio subiacere cum per momenta singula adheserit carni illius atque concreverit foedus humor

omne stratum in quo dormierit inmundum erit et ubicumque sederit

si quis hominum tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

si sederit ubi ille sederat et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

qui tetigerit carnem eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

si salivam huiuscemodi homo iecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

sagma super quo sederit inmundum erit

et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

omnis quem tetigerit qui talis est non lotis ante manibus lavabit vestimenta sua et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

vas fictile quod tetigerit confringetur vas autem ligneum lavabitur aqua

si sanatus fuerit qui huiuscemodi sustinet passionem numerabit septem dies post emundationem sui et lotis vestibus ac toto corpore in aquis viventibus erit mundus

die autem octavo sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini ad ostium tabernaculi testimonii dabitque eos sacerdoti

qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro eo coram Domino ut emundetur a fluxu seminis sui

vir de quo egreditur semen coitus lavabit aqua omne corpus suum et inmundus erit usque ad vesperum

vestem et pellem quam habuerit lavabit aqua et inmunda erit usque ad vesperum

mulier cum qua coierit lavabitur aqua et inmunda erit usque ad vesperum

mulier quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis septem diebus separabitur

omnis qui tetigerit eam inmundus erit usque ad vesperum

et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae polluetur

qui tetigerit lectum eius lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

omne vas super quo illa sederit quisquis adtigerit lavabit vestimenta sua et lotus aqua pollutus erit usque ad vesperum

si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis inmundus erit septem diebus et omne stratum in quo dormierit polluetur

mulier quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat quamdiu huic subiacet passioni inmunda erit quasi sit in tempore menstruo

omne stratum in quo dormierit et vas in quo sederit pollutum erit

quicumque tetigerit eam lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum

si steterit sanguis et fluere cessarit numerabit septem dies purificationis suae

et octavo die offeret pro se sacerdoti duos turtures vel duos pullos columbae ad ostium tabernaculi testimonii

qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiae eius

docebitis ergo filios Israhel ut caveant inmunditiam et non moriantur in sordibus suis cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos

ista est lex eius qui patitur fluxum seminis et qui polluitur coitu

et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi fluit sanguine et hominis qui dormierit cum ea

Leviticus 16

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com