Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Leviticus 27     

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 1

locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Aegypto dicens

tollite summam universae congregationis filiorum Israhel per cognationes et domos suas et nomina singulorum quicquid sexus est masculini

a vicesimo anno et supra omnium virorum fortium ex Israhel et numerabitis eos per turmas suas tu et Aaron

eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis

quorum ista sunt nomina de Ruben Elisur filius Sedeur

de Symeon Salamihel filius Surisaddai

de Iuda Naasson filius Aminadab

de Isachar Nathanahel filius Suar

de Zabulon Heliab filius Helon

filiorum autem Ioseph de Ephraim Helisama filius Ammiud de Manasse Gamalihel filius Phadassur

de Beniamin Abidan filius Gedeonis

de Dan Ahiezer filius Amisaddai

de Aser Phegihel filius Ochran

de Gad Heliasaph filius Duhel

de Nepthali Ahira filius Henan

hii nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas et capita exercitus Israhel

quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine

et congregaverunt primo die mensis secundi recensentes eos per cognationes et domos ac familias et capita et nomina singulorum a vicesimo anno et supra

sicut praeceperat Dominus Mosi numeratique sunt in deserto Sinai

de Ruben primogenito Israhelis per generationes et familias ac domos suas et nomina capitum singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

quadraginta sex milia quingenti

de filiis Symeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum omne quod sexus est masculini a vicesimo anno et supra procedentium ad bellum

quinquaginta novem milia trecenti

de filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui ad bella procederent

quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta

de filiis Iuda per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

recensiti sunt septuaginta quattuor milia sescenti

de filiis Isachar per generationes et familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui ad bella procederent

recensiti sunt quinquaginta quattuor milia quadringenti

de filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

quinquaginta septem milia quadringenti

de filiis Ioseph filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

quadraginta milia quingenti

porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra omnes qui poterant ad bella procedere

triginta duo milia ducenti

de filiis Beniamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

triginta quinque milia quadringenti

de filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

sexaginta duo milia septingenti

de filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

quadraginta milia et mille quingenti

de filiis Nepthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vicesimo anno et supra omnes qui poterant ad bella procedere

quinquaginta tria milia quadringenti

hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israhel singulos per domos cognationum suarum

fueruntque omnes filiorum Israhel per domos et familias suas a vicesimo anno et supra qui poterant ad bella procedere

sescenta tria milia virorum quingenti quinquaginta

Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

tribum Levi noli numerare neque ponas summam eorum cum filiis Israhel

sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur

cum proficiscendum fuerit deponent Levitae tabernaculum cum castra metanda erigent quisquis externorum accesserit occidetur

metabuntur autem castra filii Israhel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum

porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israhel et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii

fecerunt ergo filii Israhel iuxta omnia quae praeceperat Dominus Mosi

Numbers 2

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com