Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 5     

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 6

locutus est Dominus ad Mosen dicens

loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir sive mulier cum fecerit votum ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare

vino et omni quod inebriare potest abstinebunt acetum ex vino et ex qualibet alia potione et quicquid de uva exprimitur non bibent uvas recentes siccasque non comedent

cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur quicquid ex vinea esse potest ab uva passa usque ad acinum non comedent

omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput eius usque ad conpletum diem quo Domino consecratur sanctus erit crescente caesarie capitis eius

omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur

nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur quia consecratio Dei sui super caput eius est

omnes dies separationis suae sanctus erit Domino

sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima

in octavo autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii

facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et deprecabitur pro eo quia peccavit super mortuo sanctificabitque caput eius in die illo

et consecrabit Domino dies separationis illius offerens agnum anniculum pro peccato ita tamen ut dies priores irriti fiant quoniam polluta est sanctificatio eius

ista est lex consecrationis cum dies quos ex voto decreverat conplebuntur adducet eum ad ostium tabernaculi foederis

et offeret oblationem eius Domino agnum anniculum inmaculatum in holocaustum et ovem anniculam inmaculatam pro peccato et arietem inmaculatum hostiam pacificam

canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sunt oleo et lagana absque fermento uncta oleo ac libamina singulorum

quae offeret sacerdos coram Domino et faciet tam pro peccato quam in holocaustum

arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino offerens simul canistrum azymorum et libamenta quae ex more debentur

tunc radetur nazareus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae tolletque capillos eius et ponet super ignem qui est subpositus sacrificio pacificorum

et armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manibus nazarei postquam rasum fuerit caput eius

susceptaque rursum ab eo elevabit in conspectu Domini et sanctificata sacerdotis erunt sicut pectusculum quod separari iussum est et femur post haec potest bibere nazareus vinum

ista est lex nazarei cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae exceptis his quae invenerit manus eius iuxta quod mente devoverat ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae

locutus est Dominus ad Mosen dicens

loquere Aaron et filiis eius sic benedicetis filiis Israhel et dicetis eis

benedicat tibi Dominus et custodiat te

ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui

convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem

invocabunt nomen meum super filios Israhel et ego benedicam eis

Numbers 7

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com