Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 11     

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 12

locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam

et dixerunt num per solum Mosen locutus est Dominus nonne et nobis similiter est locutus quod cum audisset Dominus

erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra

statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis cumque fuissent egressi

descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam qui cum issent

dixit ad eos audite sermones meos si quis fuerit inter vos propheta Domini in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum

at non talis servus meus Moses qui in omni domo mea fidelissimus est

ore enim ad os loquor ei et palam non per enigmata et figuras Dominum videt quare igitur non timuistis detrahere servo meo Mosi

iratusque contra eos abiit

nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra

ait ad Mosen obsecro domine mi ne inponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus

ne fiat haec quasi mortua et ut abortivum quod proicitur de vulva matris suae ecce iam medium carnis eius devoratum est lepra

clamavitque Moses ad Dominum dicens Deus obsecro sana eam

cui respondit Dominus si pater eius spuisset in faciem illius nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi separetur septem diebus extra castra et postea revocabitur

exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria

Numbers 13

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com