Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 15     

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 16

ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben

surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israhel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae et qui tempore concilii per nomina vocabantur

cumque stetissent adversum Mosen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini

quod cum audisset Moses cecidit pronus in faciem

locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei

hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum

et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi

dixitque rursum ad Core audite filii Levi

num parum vobis est quod separavit vos Deus Israhel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei

idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis

et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum

misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus

numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quae lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri

re vera induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus

iratusque Moses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis nec adflixerim quempiam eorum

dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim

tollite singuli turibula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta turibula Aaron quoque teneat turibulum suum

quod cum fecissent stantibus Mosen et Aaron

et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini

locutusque Dominus ad Mosen et Aaron ait

separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam

qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universae carnis num uno peccante contra omnes tua ira desaeviet

et ait Dominus ad Mosen

praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiram

surrexitque Moses et abiit ad Dathan et Abiram et sequentibus eum senioribus Israhel

dixit ad turbam recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum

cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia

et ait Moses in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis et non ex proprio ea corde protulerim

si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus

sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum degluttiat eos et omnia quae ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum scietis quod blasphemaverint Dominum

confestim igitur ut cessavit loqui disrupta est terra sub pedibus eorum

et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia

descenderuntque vivi in infernum operti humo et perierunt de medio multitudinis

at vero omnis Israhel qui stabat per gyrum fugit ad clamorem pereuntium dicens ne forte et nos terra degluttiat

sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdotis ut tollat turibula quae iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt

in mortibus peccatorum producatque ea in lamminas et adfigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et monumento filii Israhel

tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in lamminas adfigens altari

ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen

murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini

cumque oreretur seditio et tumultus incresceret

Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini

dixitque Dominus ad Mosen

recedite de medio huius multitudinis etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra

dixit Moses ad Aaron tolle turibulum et hausto igne de altari mitte incensum desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis iam enim egressa est ira a Domino et plaga desaevit

quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama

et stans inter mortuos ac viventes pro populo deprecatus est et plaga cessavit

fuerunt autem qui percussi sunt quattuordecim milia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Core

reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus

Numbers 17

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com