Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 22     

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 23

dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper

Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris

reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum

adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel

quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur

de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia

dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis

cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus

dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius

cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei

reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus

at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor

non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo

Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus

ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas

et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem

et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem

dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras

Numbers 24

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com