Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 23     

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 24

cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum

et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei

adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius

quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel

ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas

fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius

Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis

accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur

iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti

revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito

respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi

si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar

verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore

sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus

dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos

videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth

et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget

de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis

cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur

vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum

et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te

adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus

venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt

surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit

Numbers 25

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com