Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Numbers 25     

The Fourth Book of Moses, called Numbers

Return to Index

Chapter 26

postquam noxiorum sanguis effusus est dixit Dominus ad Mosen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem

numerate omnem summam filiorum Israhel a viginti annis et supra per domos et cognationes suas cunctos qui possunt ad bella procedere

locuti sunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Iordanem contra Hierichum ad eos qui erant

a viginti annis et supra sicut Dominus imperarat quorum iste est numerus

Ruben primogenitus Israhel huius filius Enoch a quo familia Enochitarum et Phallu a quo familia Phalluitarum

et Esrom a quo familia Esromitarum et Charmi a quo familia Charmitarum

hae sunt familiae de stirpe Ruben quarum numerus inventus est quadraginta tria milia et septingenti triginta

filius Phallu Heliab

huius filii Namuhel et Dathan et Abiram isti sunt Dathan et Abiram principes populi qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core quando adversum Dominum rebellaverunt

et aperiens terra os suum devoravit Core morientibus plurimis quando conbusit ignis ducentos quinquaginta viros et factum est grande miraculum

ut Core pereunte filii illius non perirent

filii Symeon per cognationes suas Namuhel ab hoc familia Namuhelitarum Iamin ab hoc familia Iaminitarum Iachin ab hoc familia Iachinitarum

Zare ab hoc familia Zareitarum Saul ab hoc familia Saulitarum

hae sunt familiae de stirpe Symeon quarum omnis numerus fuit viginti duo milia ducentorum

filii Gad per cognationes suas Sephon ab hoc familia Sephonitarum Aggi ab hoc familia Aggitarum Suni ab hoc familia Sunitarum

Ozni ab hoc familia Oznitarum Heri ab hoc familia Heritarum

Arod ab hoc familia Aroditarum Arihel ab hoc familia Arihelitarum

istae sunt familiae Gad quarum omnis numerus fuit quadraginta milia quingentorum

filii Iuda Her et Onan qui ambo mortui sunt in terra Chanaan

fueruntque filii Iuda per cognationes suas Sela a quo familia Selanitarum Phares a quo familia Pharesitarum Zare a quo familia Zareitarum

porro filii Phares Esrom a quo familia Esromitarum et Amul a quo familia Amulitarum

istae sunt familiae Iuda quarum omnis numerus fuit septuaginta milia quingentorum

filii Isachar per cognationes suas Thola a quo familia Tholaitarum Phua a quo familia Phuaitarum

Iasub a quo familia Iasubitarum Semran a quo familia Semranitarum

hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum

filii Zabulon per cognationes suas Sared a quo familia Sareditarum Helon a quo familia Helonitarum Ialel a quo familia Ialelitarum

hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum

filii Ioseph per cognationes suas Manasse et Ephraim

de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum

Galaad habuit filios Hiezer a quo familia Hiezeritarum et Elec a quo familia Elecarum

et Asrihel a quo familia Asrihelitarum et Sechem a quo familia Sechemitarum

et Semida a quo familia Semidatarum et Epher a quo familia Epheritarum

fuit autem Epher pater Salphaad qui filios non habebat sed tantum filias quarum ista sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa

hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum

filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum

porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum

hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum

isti sunt filii Ioseph per familias suas filii Beniamin in cognationibus suis Bale a quo familia Baleitarum Azbel a quo familia Azbelitarum Ahiram a quo familia Ahiramitarum

Supham a quo familia Suphamitarum Hupham a quo familia Huphamitarum

filii Bale Hered et Noeman de Hered familia Hereditarum de Noeman familia Noemitarum

hii sunt filii Beniamin per cognationes suas quorum numerus quadraginta quinque milia sescentorum

filii Dan per cognationes suas Suham a quo familia Suhamitarum hae cognationes Dan per familias suas

omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum

filii Aser per cognationes suas Iemna a quo familia Iemnaitarum Iessui a quo familia Iessuitarum Brie a quo familia Brieitarum

filii Brie Haber a quo familia Haberitarum et Melchihel a quo familia Melchihelitarum

nomen autem filiae Aser fuit Sara

hae cognationes filiorum Aser et numerus eorum quinquaginta tria milia quadringentorum

filii Nepthalim per cognationes suas Iessihel a quo familia Iessihelitarum Guni a quo familia Gunitarum

Iesser a quo familia Iesseritarum Sellem a quo familia Sellemitarum

hae sunt cognationes filiorum Nepthalim per familias suas quorum numerus quadraginta quinque milia quadringentorum

ista est summa filiorum Israhel qui recensiti sunt sescenta milia et mille septingenti triginta

locutusque est Dominus ad Mosen dicens

istis dividetur terra iuxta numerum vocabulorum in possessiones suas

pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio

ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis

quicquid sorte contigerit hoc vel plures accipient vel pauciores

hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas Gerson a quo familia Gersonitarum Caath a quo familia Caathitarum Merari a quo familia Meraritarum

hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram

qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum

de Aaron orti sunt Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar

quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino

fueruntque omnes qui numerati sunt viginti tria milia generis masculini ab uno mense et supra quia non sunt recensiti inter filios Israhel nec eis cum ceteris data possessio

hic est numerus filiorum Israhel qui descripti sunt a Mosen et Eleazaro sacerdote in campestribus Moab supra Iordanem contra Hiericho

inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai

praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

Numbers 27

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com