Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Joshua 14     

The Book of Joshua

Return to Index

Chapter 15

igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium

ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel

ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum

et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna

et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur

hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis

Chaleb vero filio Iepphonne dedit partem in medio filiorum Iuda sicut praeceperat ei Dominus Cariatharbe patris Enach ipsa est Hebron

delevitque ex ea Chaleb tres filios Enach Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enach

atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir quae prius vocabatur Cariathsepher id est civitas Litterarum

dixitque Chaleb qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam dabo illi Axam filiam meam uxorem

cepitque eam Othonihel filius Cenez frater Chaleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem

quae cum pergerent simul suasit viro ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino cui Chaleb quid habes inquit

at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi iunge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius

haec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas

erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabsehel et Eder et Iagur

et Cina et Dimona Adeda

et Cedes et Asor Iethnan

Zif et Thelem Baloth

et Asor nova et Cariothesrom haec est Asor

Aman Same et Molada

et Asergadda et Asemon Bethfeleth

et Asersual et Bersabee et Baziothia

Bala et Hiim Esem

et Heltholad Exiil et Harma

Siceleg et Medemena et Sensenna

Lebaoth et Selim et Aenremmon omnes civitates viginti novem et villae earum

in campestribus vero Esthaul et Saraa et Asena

et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim

et Hierimoth Adulam Soccho et Azeca

et Saraim Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quattuordecim et villae earum

Sanan et Adesa et Magdalgad

Delean et Mesfa et Iecthel

Lachis et Bascath et Aglon

Thebbon et Lehemas et Chethlis

et Gideroth Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et villae earum

Labana et Aether et Asan

Ieptha et Esna et Nesib

Ceila et Achzib et Maresa civitates novem et villae earum

Accaron cum vicis et villulis suis

ab Accaron usque ad mare omnia quae vergunt ad Azotum et viculos eius

Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Aegypti mare Magnum terminus eius

et in monte Samir et Iether et Soccho

et Edenna Cariathsenna haec est Dabir

Anab et Isthemo et Anim

Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et villae earum

Arab et Roma et Esaan

Ianum et Bethafua et Afeca

Ammatha et Cariatharbe haec est Hebron et Sior civitates novem et villae earum

Maon et Chermel et Zif et Iotae

Iezrehel et Iucadam et Zanoe

Accaim Gebaa et Thamna civitates decem et villae earum

Alul et Bethsur et Gedor

Mareth et Bethanoth et Elthecen civitates sex et villae earum

Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum

in deserto Betharaba Meddin et Schacha

Anepsan et civitas Salis et Engaddi civitates sex et villae earum

Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem

Joshua 16

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com