Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Joshua 18     

The Book of Joshua

Return to Index

Chapter 19

et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas

eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada

et Asersual Bala et Asem

et Heltholath Bethul Arma

et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa

et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum

Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum

omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas

in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith

ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam

et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie

et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa

et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel

et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum

haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum

Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas

fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem

et Afaraim Seon et Anaarath

et Rabbith et Cesion Abes

et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses

et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum

haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum

cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas

fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab

Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath

ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul

et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam

revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba

et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum

haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum

filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas

et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem

revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis

civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth

et Edema et Arama Asor

et Cedes et Edrai Nasor

et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum

haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum

tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima

et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis

Selebin et Ahialon et Iethela

Helon et Themna et Acron

Helthecen et Gebthon et Baalath

Iud et Benebarach et Gethremmon

aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen

et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui

haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum

cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui

iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea

hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

Joshua 20

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com