Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Chronicles 7     

The First Book of the Chronicles

Return to Index

Chapter 8

Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium

Nuaha quartum et Rapha quintum

fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud

Abisue quoque et Neman et Ahoe

sed et Gera et Sephuphan et Uram

hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath

Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud

porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas

genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom

Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis

Meusim vero genuit Abitob et Elphaal

porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius

Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth

et Haio et Sesac et Ierimoth

et Zabadia et Arod et Eder

Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria

et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber

et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal

et Iacim et Zechri et Zabdi

et Helioenai et Selethai et Helihel

et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei

et Iesphan et Heber et Helihel

et Abdon et Zechri et Hanan

et Anania et Ailam et Anathothia

et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac

et Samsari et Sooria et Otholia

et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam

hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem

in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha

filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab

Gedor quoque et Ahio et Zacher

et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis

Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal

filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha

filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz

et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa

et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel

porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel

filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius

fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin

1st Chronicles 9

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com