Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezra 9     

The Book of Ezra

Return to Index

Chapter 10

sic ergo orante Ezra et inplorante eo et flente et iacente ante templum Dei collectus est ad eum de Israhel coetus grandis nimis virorum et mulierum puerorumque et flevit populus multo fletu

et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc

percutiamus foedus cum Deo nostro ut proiciamus universas uxores et eos qui de his nati sunt iuxta voluntatem Domini et eorum qui timent praeceptum Dei nostri secundum legem fiat

surge tuum est decernere nosque erimus tecum confortare et fac

surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israhel ut facerent secundum verbum hoc et iuraverunt

et surrexit Ezras ante domum Dei et abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib et ingressus est illuc panem non comedit et aquam non bibit lugebat enim in transgressione eorum qui de captivitate venerant

et missa est vox in Iuda et in Hierusalem omnibus filiis transmigrationis ut congregarentur in Hierusalem

et omnis qui non venerit in tribus diebus iuxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia eius et ipse abicietur de coetu transmigrationis

convenerunt igitur omnes viri Iuda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis

et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel

et nunc date confessionem Domino Deo patrum vestrorum et facite placitum eius et separamini a populis terrae et ab uxoribus alienigenis

et respondit universa multitudo dixitque voce magna iuxta verbum tuum ad nos sic fiat

verumtamen quia populus multus est et tempus pluviae et non sustinemus stare foris et opus non est diei unius vel duorum vehementer quippe peccavimus in sermone isto

constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc

igitur Ionathan filius Asahel et Iaazia filius Thecuae steterunt super hoc et Mesollam et Sebethai Levites adiuverunt eos

feceruntque sic filii transmigrationis et abierunt Ezras sacerdos et viri principes familiarum in domum patrum suorum et omnes per nomina sua et sederunt in die primo mensis decimi ut quaererent rem

et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi

et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia

et dederunt manus suas ut eicerent uxores suas et pro delicto suo arietem de ovibus offerrent

et de filiis Emmer Anani et Zebedia

et de filiis Erim Masia et Helia et Semeia et Hiehihel et Ozias

et de filiis Phessur Helioenai Maasia Ismahel Nathanahel Iozabeth et Elasa

et de filiis Levitarum Iozabeth et Semei et Celaia ipse est Calita Phataia Iuda et Eliezer

et de cantoribus Eliasub et de ianitoribus Sellum et Telem et Uri

et ex Israhel de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea

et de filiis Helam Mathania Zaccharias et Hiehil et Abdi et Irimoth et Helia

et de filiis Zethua Helioenai Eliasib Mathania et Ierimuth et Zabeth et Aziza

et de filiis Bebai Iohanan Anania Zabbai Athalai

et de filiis Bani Mosollam et Melluch et Adaia Iasub et Saal et Ramoth

et de filiis Phaethmoab Edna et Chalal Banaias Maasias Mathanias Beselehel et Bennui et Manasse

et de filiis Erem Eliezer Iesue Melchias Semeias Symeon

Beniamin Maloch Samarias

de filiis Asom Matthanai Matthetha Zabed Elipheleth Iermai Manasse Semei

de filiis Bani Maaddi Amram et Huhel

Baneas et Badaias Cheiliau

Vannia Marimuth et Eliasib

Matthanias Mathanai et Iasi

et Bani et Bennui Semei

et Salmias et Nathan et Adaias

Mechnedabai Sisai Sarai

Ezrel et Selemau Semeria

Sellum Amaria Ioseph

de filiis Nebu Iaihel Matthathias Zabed Zabina Ieddu et Iohel Banaia

Nehemiah 1

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com