Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Nehemiah 11     

The Book of Nehemiah

Return to Index

Chapter 12

hii autem sacerdotes et Levitae qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathihel et Iosue Saraia Hieremias Ezra

Amaria Melluch Attus

Sechenia Reum Meremuth

Addo Genthon Abia

Miamin Madia Belga

Semaia et Ioarib Idaia Sellum Amoc Elceia

Idaia isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue

porro Levitae Iesua Bennui Cedmihel Sarabia Iuda Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum

et Becbecia atque et Hanni fratres eorum unusquisque in officio suo

Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada

et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa

in diebus autem Ioachim erant sacerdotes principes familiarum Saraiae Amaria Hieremiae Anania

Ezrae Mosollam Amariae Iohanan

Milico Ionathan Sebeniae Ioseph

Arem Edna Maraioth Elci

Addaiae Zaccharia Genthon Mosollam

Abiae Zecheri Miamin et Moadiae Felti

Belgae Sammua Semaiae Ionathan

Ioiarib Matthanai Iadaiae Azzi

Sellaiae Celai Amoc Eber

Elciae Asebia Idaiae Nathanahel

Levitae in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Persae

filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Ionathan filii Eliasib

et principes Levitarum Asebia Serebia et Iesue filius Cedmihel et fratres eorum per vices suas ut laudarent et confiterentur iuxta praeceptum David viri Dei et observarent aeque per ordinem

Matthania et Becbecia Obedia Mosollam Thelmon Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas

hii in diebus Ioachim filii Iesue filii Iosedech et in diebus Neemiae ducis et Ezrae sacerdotis scribaeque

in dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum et in cantico in cymbalis psalteriis et citharis

congregati sunt ergo filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati

et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem

et mundati sunt sacerdotes et Levitae et mundaverunt populum et portas et murum

ascendere autem feci principes Iuda super murum et statui duos choros laudantium magnos et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii

et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda

et Azarias Ezras et Mosollam Iuda et Beniamin et Semeia et Hieremia

et de filiis sacerdotum in tubis Zaccharias filius Ionathan filius Semeiae filius Mathaniae filius Michaiae filius Zecchur filius Asaph

et fratres eius Semeia et Azarel Malalai Galalai Maai Nathanel et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Ezras scriba ante eos in porta Fontis

et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem

et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso et ego post eum et media pars populi super murum et super turrem Furnorum et usque ad murum latissimum

et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et turrem Ananehel et turrem Ema et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodiae

steteruntque duo chori laudantium in domo Dei et ego et dimidia pars magistratuum mecum

et sacerdotes Eliachim Maasia Miniamin Michea Elioenai Zaccharia Anania in tubis

et Maasia et Semea et Eleazar et Azi et Iohanan et Melchia et Elam et Ezer et clare cecinerunt cantores et Iezraia praepositus

et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul

recensuerunt quoque in die illa viros super gazofilacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis sacerdotes et Levitas quia laetatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis adstantibus

et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta praeceptum David et Salomonis filii eius

quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo

et omnis Israhel in diebus Zorobabel et in diebus Neemiae dabat partes cantoribus et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitae sanctificabant filios Aaron

Nehemiah 13

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com