Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ecclesiastes 4     

Ecclesiastes or, The Preacher

Return to Index

Chapter 5

ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui

multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia

si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde

multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere

ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum

ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time

si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii

et insuper universae terrae rex imperat servienti

avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas

ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis

dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum

est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui

pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo

miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum

cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia

hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius

et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei

non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius

Ecclesiastes 6

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com