Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 3     

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 4

si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis

et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt

haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas

circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum

adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas

levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam

ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore

super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis

et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur

et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam

in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum

spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis

ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus

lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae

vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim

concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam

quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus

viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum

ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii

contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae

usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae

quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt

aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis

vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt

intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit

aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius

haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam

lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo

a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo

tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent

vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos

Jeremiah 5

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com