Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Jeremiah 29     

The Book of the Prophet Jeremiah

Return to Index

Chapter 30

hoc verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens

haec dicit Dominus Deus Israhel dicens scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te in libro

ecce enim dies veniunt dicit Dominus et convertam conversionem populi mei Israhel et Iuda ait Dominus et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum et possidebunt eam

et haec verba quae locutus est Dominus ad Israhel et ad Iudam

quoniam haec dicit Dominus vocem terroris audivimus formido et non est pax

interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem

vae quia magna dies illa nec est similis eius tempusque tribulationis est Iacob et ex ipso salvabitur

et erit in die illa ait Dominus exercituum conteram iugum eius de collo tuo et vincula illius disrumpam et non dominabuntur ei amplius alieni

sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis

tu ergo ne timeas serve meus Iacob ait Dominus neque paveas Israhel quia ecce ego salvo te de terra longinqua et semen tuum de terra captivitatis eorum et revertetur Iacob et quiescet et cunctis affluet et non erit quem formidet

quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in iudicio ut non tibi videaris innoxius

quia haec dicit Dominus insanabilis fractura tua pessima plaga tua

non est qui iudicet iudicium tuum ad alligandum curationum utilitas non est tibi

omnes amatores tui obliti sunt tui te non quaerent plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua

quid clamas super contritione tua insanabilis est dolor tuus propter multitudinem iniquitatis tuae et dura peccata tua feci haec tibi

propterea omnes qui comedunt te devorabuntur et universi hostes tui in captivitatem ducentur et qui te vastant vastabuntur cunctosque praedatores tuos dabo in praedam

obducam enim cicatricem tibi et a vulneribus tuis sanabo te dicit Dominus quia Eiectam vocaverunt te Sion haec est quae non habebat requirentem

haec dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor et aedificabitur civitas in excelso suo et templum iuxta ordinem suum fundabitur

et egredietur de eis laus voxque ludentium et multiplicabo eos et non inminuentur et glorificabo eos et non adtenuabuntur

et erunt filii eius sicut a principio et coetus eius coram me permanebit et visitabo adversum omnes qui tribulant eum

et erit dux eius ex eo et princeps de medio eius producetur et adplicabo eum et accedet ad me quis enim iste est qui adplicet cor suum ut adpropinquet mihi ait Dominus

et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum

ecce turbo Domini furor egrediens procella ruens in capite impiorum conquiescet

non avertet iram indignationis Dominus donec faciat et conpleat cogitationem cordis sui in novissimo dierum intellegetis ea

Jeremiah 31

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com