Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Lamentations 2     

The Lamentations of Jeremiah

Return to Index

Chapter 3

ALEPH ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius

ALEPH me minavit et adduxit in tenebris et non in lucem

ALEPH tantum in me vertit et convertit manum suam tota die

BETH vetustam fecit pellem meam et carnem meam contrivit ossa mea

BETH aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore

BETH in tenebrosis conlocavit me quasi mortuos sempiternos

GIMEL circumaedificavit adversum me ut non egrediar adgravavit conpedem meam

GIMEL sed et cum clamavero et rogavero exclusit orationem meam

GIMEL conclusit vias meas lapidibus quadris semitas meas subvertit

DELETH ursus insidians factus est mihi leo in absconditis

DELETH semitas meas subvertit et confregit me posuit me desolatam

DELETH tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam

HE misit in renibus meis filias faretrae suae

HE factus sum in derisu omni populo meo canticum eorum tota die

HE replevit me amaritudinibus inebriavit me absinthio

VAV et fregit ad numerum dentes meos cibavit me cinere

VAV et repulsa est anima mea oblitus sum bonorum

VAV et dixi periit finis meus et spes mea a Domino

ZAI recordare paupertatis et transgressionis meae absinthii et fellis

ZAI memoria memor ero et tabescet in me anima mea

ZAI hoc recolens in corde meo ideo sperabo

HETH misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt miserationes eius

HETH novae diluculo multa est fides tua

HETH pars mea Dominus dixit anima mea propterea expectabo eum

TETH bonus est Dominus sperantibus in eum animae quaerenti illum

TETH bonum est praestolari cum silentio salutare Domini

TETH bonum est viro cum portaverit iugum ab adulescentia sua

IOTH sedebit solitarius et tacebit quia levavit super se

IOTH ponet in pulvere os suum si forte sit spes

IOTH dabit percutienti se maxillam saturabitur obprobriis

CAPH quia non repellet in sempiternum Dominus

CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum

CAPH non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominis

LAMED ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae

LAMED ut declinaret iudicium viri in conspectu vultus Altissimi

LAMED ut perverteret hominem in iudicio suo Dominus ignoravit

MEM quis est iste qui dixit ut fieret Domino non iubente

MEM ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona

MEM quid murmuravit homo vivens vir pro peccatis suis

NUN scrutemur vias nostras et quaeramus et revertamur ad Dominum

NUN levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos

NUN nos inique egimus et ad iracundiam provocavimus idcirco tu inexorabilis es

SAMECH operuisti in furore et percussisti nos occidisti nec pepercisti

SAMECH opposuisti nubem tibi ne transeat oratio

SAMECH eradicationem et abiectionem posuisti me in medio populorum

FE aperuerunt super nos os suum omnes inimici

FE formido et laqueus facta est nobis vaticinatio et contritio

FE divisiones aquarum deduxit oculus meus in contritione filiae populi mei

AIN oculus meus adflictus est nec tacuit eo quod non esset requies

AIN donec respiceret et videret Dominus de caelis

AIN oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae

SADE venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis

SADE lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me

SADE inundaverunt aquae super caput meum dixi perii

COPH invocavi nomen tuum Domine de lacis novissimis

COPH vocem meam audisti ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus

COPH adpropinquasti in die quando invocavi te dixisti ne timeas

RES iudicasti Domine causam animae meae redemptor vitae meae

RES vidisti Domine iniquitatem adversum me iudica iudicium meum

RES vidisti omnem furorem universas cogitationes eorum adversum me

SEN audisti obprobria eorum Domine omnes cogitationes eorum adversum me

SEN labia insurgentium mihi et meditationes eorum adversum me tota die

SEN sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum

THAU reddes eis vicem Domine iuxta opera manuum suarum

THAU dabis eis scutum cordis laborem tuum

THAU persequeris in furore et conteres eos sub caelis Domine

Lamentations 4

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com