Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Ezekiel 29     

The Book of the Prophet Ezekiel

Return to Index

Chapter 30

et factum est verbum Domini ad me dicens

fili hominis propheta et dic haec dicit Dominus Deus ululate vae vae diei

quia iuxta est dies et adpropinquavit dies Domini dies nubis tempus gentium erit

et veniet gladius in Aegyptum et erit pavor in Aethiopia cum ceciderint vulnerati in Aegypto et ablata fuerit multitudo illius et destructa fundamenta eius

Aethiopia et Lybia et Lydii et omne reliquum vulgus et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent

haec dicit Dominus Deus et corruent fulcientes Aegyptum et destruetur superbia imperii eius a turre Syenes gladio cadent in ea ait Dominus exercituum

et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt

et scient quoniam ego Dominus cum dedero ignem in Aegyptum et adtriti fuerint omnes auxiliatores eius

in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam et erit pavor in eis in die Aegypti quia absque dubio veniet

haec dicit Dominus Deus et cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis

ipse et populus eius cum eo fortissimi gentium adducentur ad disperdendam terram et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis

et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum ego Dominus locutus sum

haec dicit Dominus Deus et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphis et dux de terra Aegypti non erit amplius et dabo terrorem in terra Aegypti

et disperdam terram Fatures et dabo ignem in Tafnis et faciam iudicia in Alexandriam

et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae

et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae

iuvenes Eliupoleos et Bubasti gladio cadent et ipsae captivae ducentur

et in Tafnis nigrescet dies cum contrivero ibi sceptra Aegypti et defecerit in ea superbia potentiae eius ipsam nubes operiet filiae autem eius in captivitatem ducentur

et faciam iudicia in Aegypto et scient quia ego Dominus

et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens

fili hominis brachium Pharao regis Aegypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium

propterea haec dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Aegypti et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius

et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris

et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius et confringam brachia Pharaonis et gement gemitibus interfecti coram facie eius

et confortabo brachia regis Babylonis et brachia Pharaonis concident et scient quia ego Dominus cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis et extenderit eum super terram Aegypti

et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terris et scient quia ego Dominus

Ezekiel 31

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com