Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Amos 1     

The Book of Amos

Return to Index

Chapter 2

haec dicit Dominus super tribus sceleribus Moab et super quattuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumeae usque ad cinerem

et mittam ignem in Moab et devorabit aedes Carioth et morietur in sonitu Moab in clangore tubae

et disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus

haec dicit Dominus super tribus sceleribus Iuda et super quattuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum

et mittam ignem in Iuda et devorabit aedes Hierusalem

haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis

qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum

et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui

ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cuius altitudo cedrorum altitudo eius et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum eius desuper et radices eius subter

ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti et eduxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrei

et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de iuvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israhel dicit Dominus

et propinabatis nazarenis vino et prophetis mandabatis dicentes ne prophetetis

ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum faeno

et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam

et tenens arcum non stabit et velox pedibus suis non salvabitur et ascensor equi non salvabit animam suam

et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa dicit Dominus

Amos 3

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com