Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Matthew 7     

The Gospel According to St. Matthew

Return to Index

Chapter 8

cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae

et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens Domine si vis potes me mundare

et extendens manum tetigit eum Iesus dicens volo mundare et confestim mundata est lepra eius

et ait illi Iesus vide nemini dixeris sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis

cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum

et dicens Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur

et ait illi Iesus ego veniam et curabo eum

et respondens centurio ait Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus

nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit

audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israhel

dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum

filii autem regni eicientur in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium

et dixit Iesus centurioni vade et sicut credidisti fiat tibi et sanatus est puer in hora illa

et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem

et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis

vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit

ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit

videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum

et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris

et dicit ei Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet

alius autem de discipulis eius ait illi Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum

Iesus autem ait illi sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos

et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius

et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus ipse vero dormiebat

et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes Domine salva nos perimus

et dicit eis quid timidi estis modicae fidei tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna

porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei

et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam

et ecce clamaverunt dicentes quid nobis et tibi Fili Dei venisti huc ante tempus torquere nos

erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens

daemones autem rogabant eum dicentes si eicis nos mitte nos in gregem porcorum

et ait illis ite at illi exeuntes abierunt in porcos et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis

pastores autem fugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant

et ecce tota civitas exiit obviam Iesu et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum

Matthew 9

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com