Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Matthew 8     

The Gospel According to St. Matthew

Return to Index

Chapter 9

et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam

et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico confide fili remittuntur tibi peccata tua

et ecce quidam de scribis dixerunt intra se hic blasphemat

et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit ut quid cogitatis mala in cordibus vestris

quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere surge et ambula

ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata tunc ait paralytico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam

et surrexit et abiit in domum suam

videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus

et cum transiret inde Iesus vidit hominem sedentem in teloneo Mattheum nomine et ait illi sequere me et surgens secutus est eum

et factum est discumbente eo in domo ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius

et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester

at Iesus audiens ait non est opus valentibus medico sed male habentibus

euntes autem discite quid est misericordiam volo et non sacrificium non enim veni vocare iustos sed peccatores

tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter discipuli autem tui non ieiunant

et ait illis Iesus numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt

nemo autem inmittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus tollit enim plenitudinem eius a vestimento et peior scissura fit

neque mittunt vinum novum in utres veteres alioquin rumpuntur utres et vinum effunditur et utres pereunt sed vinum novum in utres novos mittunt et ambo conservantur

haec illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet

et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius

et ecce mulier quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius

dicebat enim intra se si tetigero tantum vestimentum eius salva ero

at Iesus conversus et videns eam dixit confide filia fides tua te salvam fecit et salva facta est mulier ex illa hora

et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset tibicines et turbam tumultuantem

dicebat recedite non est enim mortua puella sed dormit et deridebant eum

et cum eiecta esset turba intravit et tenuit manum eius et surrexit puella

et exiit fama haec in universam terram illam

et transeunte inde Iesu secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes miserere nostri Fili David

cum autem venisset domum accesserunt ad eum caeci et dicit eis Iesus creditis quia possum hoc facere vobis dicunt ei utique Domine

tunc tetigit oculos eorum dicens secundum fidem vestram fiat vobis

et aperti sunt oculi illorum et comminatus est illis Iesus dicens videte ne quis sciat

illi autem exeuntes diffamaverunt eum in tota terra illa

egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum daemonium habentem

et eiecto daemone locutus est mutus et miratae sunt turbae dicentes numquam paruit sic in Israhel

Pharisaei autem dicebant in principe daemoniorum eicit daemones

et circumibat Iesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem

videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem

tunc dicit discipulis suis messis quidem multa operarii autem pauci

rogate ergo dominum messis ut eiciat operarios in messem suam

Matthew 10

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com