Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Matthew 12     

The Gospel According to St. Matthew

Return to Index

Chapter 13

in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare

et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore

et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare

et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea

alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae

sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt

alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea

alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum

qui habet aures audiendi audiat

et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis

qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum

qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo

ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt

et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis

incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos

vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt

amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt

vos ergo audite parabolam seminantis

omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est

qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud

non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur

qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur

qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta

aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo

cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit

cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania

accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania

et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea

et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum

sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum

aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo

quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius

aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum

haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis

ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi

tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri

qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis

ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam

inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt

sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi

mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem

et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat

simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum

iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas

inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam

iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti

quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt

sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum

et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium

intellexistis haec omnia dicunt ei etiam

ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera

et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde

et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes

nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas

et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista

et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua

et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum

Matthew 14

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com