Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Mark 5     

The Gospel According to Saint Mark

Return to Index

Chapter 6

et egressus inde abiit in patriam suam et sequebantur illum discipuli sui

et facto sabbato coepit in synagoga docere et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur

nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo

et dicebat eis Iesus quia non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua

et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit

et mirabatur propter incredulitatem eorum

et circumibat castella in circuitu docens et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos et dabat illis potestatem spirituum inmundorum

et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum non peram non panem neque in zona aes

sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis

et dicebat eis quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde

et quicumque non receperint vos nec audierint vos exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis

et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent

et daemonia multa eiciebant et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant

et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo

alii autem dicebant quia Helias est alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis

quo audito Herodes ait quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit

ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam

dicebat enim Iohannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui

Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat

Herodes enim metuebat Iohannem sciens eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat

et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae

cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi

et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei

quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae

cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae

et contristatus rex propter iusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare

sed misso speculatore praecepit adferri caput eius in disco et decollavit eum in carcere

et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae

quo audito discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento

et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant

et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant

et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum

et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos

et exiens vidit multam turbam Iesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et coepit docere illos multa

et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes desertus est locus hic et iam hora praeterivit

dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent

et respondens ait illis date illis manducare et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare

et dicit eis quot panes habetis ite et videte et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces

et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride faenum

et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos

et acceptis quinque panibus et duobus piscibus intuens in caelum benedixit et fregit panes et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos et duos pisces divisit omnibus

et manducaverunt omnes et saturati sunt

et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos et de piscibus

erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum

et statim coegit discipulos suos ascendere navem ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam dum ipse dimitteret populum

et cum dimisisset eos abiit in montem orare

et cum sero esset erat navis in medio mari et ipse solus in terra

et videns eos laborantes in remigando erat enim ventus contrarius eis et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat praeterire eos

at illi ut viderunt eum ambulantem super mare putaverunt fantasma esse et exclamaverunt

omnes enim eum viderunt et conturbati sunt et statim locutus est cum eis et dixit illis confidite ego sum nolite timere

et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus et plus magis intra se stupebant

non enim intellexerant de panibus erat enim cor illorum obcaecatum

et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth et adplicuerunt

cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum

et percurrentes universam regionem illam coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre ubi audiebant eum esse

et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quotquot tangebant eum salvi fiebant

Mark 7

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com