Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 14     

The Gospel According to St. Luke

Return to Index

Chapter 15

erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum

et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis

et ait ad illos parabolam istam dicens

quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam

et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens

et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat

dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia

aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat

et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram

ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente

ait autem homo quidam habuit duos filios

et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam

et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose

et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere

et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos

et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat

in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo

surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te

et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis

et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum

dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus

dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes

et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur

quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum

et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent

isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit

indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum

at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer

sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum

at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt

epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

Luke 16

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com