Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 22     

The Gospel According to St. Luke

Return to Index

Chapter 23

et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum

coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse

Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis

ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine

at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc

Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset

et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus

Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri

interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat

stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum

sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum

et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem

Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe

dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis

sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei

emendatum ergo illum dimittam

necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum

exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban

qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem

iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum

at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum

ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam

at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum

et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum

dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum

et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum

sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum

conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros

quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt

tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos

quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet

ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur

et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris

Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes

et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus

inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi

dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac

erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum

unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos

respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es

et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit

et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum

et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso

erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam

et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium

et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit

videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat

et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur

stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes

et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus

hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei

hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu

et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat

et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat

subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius

et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum

Luke 24

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com