Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Luke 24     

The Gospel According to Saint John

Return to Index

Chapter 1

in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum

hoc erat in principio apud Deum

omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est

in ipso vita erat et vita erat lux hominum

et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt

fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes

hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum

non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine

erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit

in propria venit et sui eum non receperunt

quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius

qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt

et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat

et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est

Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es

et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus

et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non

dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso

ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta

et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis

et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta

respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis

ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti

haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans

altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi

hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat

et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans

et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum

et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto

et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei

altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo

et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei

et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum

conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas

dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima

erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum

invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus

et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus

in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me

erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri

invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth

et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide

vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est

dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te

respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel

respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis

et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

John 2

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com