Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

John 13     

The Gospel According to Saint John

Return to Index

Chapter 14

non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite

in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum

et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis

et quo ego vado scitis et viam scitis

dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire

dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me

si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum

dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis

dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem

non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera

non creditis quia ego in Patre et Pater in me est

alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado

et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio

si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam

si diligitis me mandata mea servate

et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum

Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit

non relinquam vos orfanos veniam ad vos

adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis

in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis

qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum

dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo

respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus

qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris

haec locutus sum vobis apud vos manens

paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis

pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet

audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est

et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis

iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam

sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc

John 15

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com