Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Acts 15     

The Acts of the Apostles

Return to Index

Chapter 16

pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentili

huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres

hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis esset

cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent Hierosolymis

et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidie

transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia

cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus Iesu

cum autem pertransissent Mysiam descenderunt Troadem

et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos

ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis

navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim

et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentes

die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant

et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo

cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nos

factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando

haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis

hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes

et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudaei

et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus Romani

et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caedi

et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos

qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in ligno

media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erant

subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta sunt

expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctos

clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumus

petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et Silae

et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiam

at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tua

et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eius

et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuo

cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens Deo

et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illos

nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in pace

Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniant

et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essent

et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbem

exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti sunt

Acts 17

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com