Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

2nd Corinthians 4     

The Second Epistle of Paul the Apostle to the Corinthians

Return to Index

Chapter 5

scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod aedificationem ex Deo habeamus domum non manufactam aeternam in caelis

nam et in hoc ingemescimus habitationem nostram quae de caelo est superindui cupientes

si tamen vestiti non nudi inveniamur

nam et qui sumus in tabernaculo ingemescimus gravati eo quod nolumus expoliari sed supervestiri ut absorbeatur quod mortale est a vita

qui autem efficit nos in hoc ipsum Deus qui dedit nobis pignus Spiritus

audentes igitur semper et scientes quoniam dum sumus in corpore peregrinamur a Domino

per fidem enim ambulamus et non per speciem

audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Deum

et ideo contendimus sive absentes sive praesentes placere illi

omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum

scientes ergo timorem Domini hominibus suademus Deo autem manifesti sumus spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse

non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde

sive enim mente excedimus Deo sive sobrii sumus vobis

caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt

et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem et si cognovimus secundum carnem Christum sed nunc iam non novimus

si qua ergo in Christo nova creatura vetera transierunt ecce facta sunt nova

omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum et dedit nobis ministerium reconciliationis

quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis

pro Christo ergo legationem fungimur tamquam Deo exhortante per nos obsecramus pro Christo reconciliamini Deo

eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso

2nd Corinthians 6

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com