Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Colossians 1     

The Epistle of Paul the Apostle to the Colossians

Return to Index

Chapter 2

volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne

ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu

in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi

hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum

nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate

radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione

videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum

quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter

et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi

consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis

et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci

expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum

quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi

nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae

et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei

si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris

quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum

quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

Colossians 3

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com