Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Thessalonians 5     

The Second Epistle of Paul the Apostle to the Thessalonians

Return to Index

Chapter 1

Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo

gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis

in exemplum iusti iudicii Dei ut digni habeamini regno Dei pro quo et patimini

si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem his qui vos tribulant

et vobis qui tribulamini requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de caelo cum angelis virtutis eius

in flamma ignis dantis vindictam his qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu

qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini et a gloria virtutis eius

cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo

in quo etiam oramus semper pro vobis ut dignetur vos vocatione sua Deus et impleat omnem voluntatem bonitatis et opus fidei in virtute

ut clarificetur nomen Domini nostri Iesu Christi in vobis et vos in illo secundum gratiam Dei nostri et Domini Iesu Christi

2nd Thessalonians 2

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com