Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

1st Peter 3     

The First Epistle General of Peter

Return to Index

Chapter 4

Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis

ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis

sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus

in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes

qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos

propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu

omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum

hospitales invicem sine murmuratione

unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei

si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen

carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat

sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes

si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit

nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor

si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine

quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio

et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit

itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis

1st Peter 5

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com