Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 5     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 6

noli fieri pro amico inimicus proximo inproperium enim et contumeliam malus hereditabit et omnis peccator invidus et bilinguis

non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus ne forte elidatur virtus tua per stultitiam

et folia tua comedet et fructus tuos perdet et relinqueris velut lignum aridum in heremo

anima enim nequa disperdet qui se habet et in gaudium inimici dat illum et deducit in sortem impiorum

verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat

multi pacifici sint tibi et consiliarii tibi sint unus de mille

si possides amicum in temptatione posside eum et non facile credas illi

est enim amicus secundum tempus suum et non permanebit in die tribulationis

et est amicus qui egreditur ad inimicitiam et est amicus qui odium et rixam et convicia denudabit

est autem amicus socius mensae et non permanet in die necessitatis

amicus si permanserit fixus erit tibi quasi coaequalis et in domesticis tuis fiducialiter aget

si humiliaverit se contra te et a facie tua abscondet se unianimem habebis amicitiam bonam

ab inimicis tuis separare et ab amicis tuis adtende

amicus fidelis protectio fortis qui autem invenit illum invenit thesaurum

amico fideli nulla est conparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius

amicus fidelis medicamentum vitae et inmortalitatis et qui metuunt Dominum inveniunt illum

qui timet Deum aeque habebit amicitiam bonam quoniam secundum illum erit amicus illius

fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam

quasi is qui arat et seminat accede ad illam et sustine bonos fructus illius

in opere enim ipsius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius

quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus et non permanet in illa excors

quasi lapidis virtus probatio erit in illis et non demorabuntur proicere illum

sapientia enim doctrinae secundum nomen est eius et non multis est manifesta quibus autem agnita est permanet usque ad conspectum Dei

audi fili et accipe consilium intellectus et ne abicias consilium meum

inice pedem tuum in conpedes illius et in torques eius tuum collum

subice umerum tuum et porta illam et ne acedieris vinculis eius

in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius

investiga illam et manifestabitur tibi et continens factus ne derelinqueris eam

in novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem

et erunt tibi conpedes in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam gloriae

decor enim vitae est in illa et vincula illius netura salutaris

stolam gloriae indues eam et coronam gratulationis superpones tibi

fili si adtenderis mihi disces et si adcommodaveris animam tuam sapiens eris

et si inclinaveris aurem tuam excipies doctrinam et si dilexeris audire sapiens eris

in multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientiae illorum ex corde coniungere ut omnem narrationem Dei possis audire et proverbia laudis non effugiant te

et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus

cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi

Sirach 7

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com