Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 11     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 12

si benefeceris scito cui feceris et erit gratia in bonis tuis multa

benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso certe a Domino

non est ei bene qui adsiduus est malis et elemosynam non danti quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus

da misericordi et ne suscipias peccatorem et impiis et peccatoribus reddet vindictam custodiens eos in die vindictae

da bono et non receperis peccatorem

benefac humili et non dederis impio prohibe panes illi dare ne in ipsis potentior te sit

nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quoniam et Altissimus odio habet peccatores et impiis reddet vindictam

non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus

in bonis viri inimici illius in tristitia et in malitia illius amicus agnitus est

non credas inimico tuo in aeternum sicut enim aeramentum eruginat nequitia illius

et si humiliatus vadat curvus adice animum tuum et custodi te ab illo

non statuas illum penes te nec sedeat ad dexteram tuam ne conversus stet in loco tuo ne forte conversus in locum tuum inquirat cathedram tuam et in novissimo cognoscas verba mea et in sermonibus meis stimuleris

quis miserebitur incantatori a serpente percusso et omnibus qui adpropiant bestiis et qui comitatur cum viro iniquo et obvolutus est in peccatis eius

una hora tecum permanebit si autem declinaveris non subportabit

in labiis suis indulcat inimicus et in corde suo insidiatur ut subvertat te in foveam

in oculis suis lacrimatur inimicus et si invenerit tempus non satiabitur sanguine

si incurrerint tibi mala invenies eum illic priorem

in oculis suis lacrimatur inimicus et quasi adiuvans suffodiet plantas tuas

caput suum movebit et plaudebit manu et multa susurrans commutabit vultum suum

Sirach 13

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com