Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 12     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 13

qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam

pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris

quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur

dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit

si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te

si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te

si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi

et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te

[]

adtende ne seductus in stultitiam humilieris

noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris

advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit

ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem

ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis

inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis

cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas

audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis

omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua

omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi

omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur

si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto

quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem

venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes

et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper

dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis

diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum

humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus

dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent

pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum

bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii

cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala

vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore

Sirach 14

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com