Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 16     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 17

Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum

et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem

numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram

posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium

creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos

creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis

posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum

et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius

addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos

testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis

et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo

et mandavit illis unicuique de proximo

viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius

in unamquamque gentem praeposuit rectorem

et pars Dei Israhel facta est manifesta

omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum

non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei

elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit

et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae

paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis

convertere ad Deum et relinque peccata tua

precare ante faciem et minue offendiculum

refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem

et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei

in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem

non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit

confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius

quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se

nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt

quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur

virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis

Sirach 18

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com