Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 29     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 30

de filiis qui diligit filium suum adsiduat illi flagella ut laetetur in novissimo suo

qui docet filium suum laudabitur in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur

qui docet filium suum in zelum mittit inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo

mortuus est pater illius et quasi non est mortuus similem enim reliquit sibi post se

in vita ipsius vidit et laetatus est in illo in obitu illius non est contristatus nec confusus est coram inimicis

reliquit enim defensorem domus et amicis reddentem gratiam

pro animabus filiorum conligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius

equus indomitus evadit durus et filius remissus evadit praeceps

lacta filium et paventem te faciet lude cum eo et contristabit te

non conrideas illi ne doleas et in novissimo obstupescent dentes tui

non des illi potestatem in iuventute et ne despicias cogitatus illius

curva cervicem eius in iuventute et tunde latera illius dum infans est ne forte induret et non credat tibi et erit tibi dolor animae

doce filium tuum et operare in illum ne in turpitudinem illius offendas

melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives inbecillis et flagellatus malitia

salus animae in sanctitate iustitiae et melior omni auro et argento et corpus validum quam census inmensus

non est census super censum salutis corporis et non est oblectatio super cordis gaudium

melior est mors quam vita amara et requies aeterna quam languor perseverans

bona absconsa in ore cluso quasi adpositiones epularum circumpositae sepulchro

quid proderit libatio idolo nec enim manducat nec odorabitur

sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis

videns oculis et ingemescens sicut spado conplectens virginem et suspirans

tristitiam non des animae tuae et non adfligas temet ipsum in consilio tuo

iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis et exultatio viri est longevitas

miserere animae tuae placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius et tristitiam longe expelle a te

multos enim occidit tristitia et non est utilitas in illa

zelus et iracundia minuit dies et ante tempus senectam adducit cogitatus

splendidum cor bonum in epulis epulae enim illius diligenter fiunt

Sirach 31

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com