Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 30     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 31

vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum

cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam

laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum

laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit

qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea

multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum

lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo

beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris

quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua

quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit

ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum

de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior

non dicas simulata sunt quae super illa sunt

memento quoniam malum oculus nequa

nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit

ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas

nec conprimaris in convivio

intellege proximi tui ex te ipso

utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis

cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas

et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere

quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem

vigilia et cholera et tortura viro infrunito

somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur

et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates

audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba

in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi

splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele

in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est

diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum

ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum

aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius

quae est vita quae minuitur vino

quid defraudat vitam mors

vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio

exultatio animae et cordis vinum moderate potatum

sanitas est et corpori et animae

vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit

amaritudo animae vinum multum potatum

ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera

in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius

verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo

Sirach 32

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com