Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 38     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 39

sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit

narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit

occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur

in medio magnatorum ministrabit et in conspectu praesidis apparebit

in terram alienarum gentium pertransiet bona enim et mala in hominibus temptavit

cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum et in conspectu Altissimi deprecabitur

aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur

si enim Dominus magnus voluerit spiritu intellegentiae replebit illum

et ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino

ipse diriget consilium eius et disciplinam et in absconditis suis consiliabitur

ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur

conlaudabunt multi sapientiam eius et usque in saeculum non delebitur

non recedet memoria eius et nomen eius requiretur a generatione in generationem

sapientiam eius enarrabunt gentes et laudem eius nuntiabit ecclesia

si inmanserit nomen derelinquet mille et si requieverit proderit illi

adhuc consiliabor ut enarrem ut furore enim repletus sum

in voce dicit obaudite me divini fructus et quasi rosa plantata super rivum aquarum fructificate

quasi libanus odorem suavitatis habete

florete flores quasi lilium date odorem et frondete in gratiam et conlaudate canticum et benedicite Dominum in operibus suis

date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in voce labiorum vestrorum in canticis labiorum et cinyris et sic dicetis in confessione

opera Domini universa bona valde

in verbo eius stetit aqua sicut congeries et in sermone oris eius sicut exceptoria aquarum

quoniam in praecepto ipsius placor fit et non est minoratio in salute illius

opera omnis carnis coram illo et non est quicquam absconditum ab oculis eius

a saeculo usque in saeculum respicit et nihil est mirabile in conspectu eius

non est dicere quid est hoc aut quid est illud omnia enim in tempore suo quaerentur

benedictio illius quasi fluvius inundavit

et quomodo cataclysmus aridam inebriavit sic ira ipsius gentes quae non exquisierunt eum hereditabit

quomodo convertit aquas et siccata est terra et viae illius viis illorum directae sunt sic peccatoribus offensiones in ira eius

bona bonis creata sunt ab initio sic nequissimis bona et mala

initium necessariae rei vitae hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvae et oleum et vestimentum

haec omnia sanctis in bona sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur

sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua

in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius qui fecit illos confundent

ignis grando famis et mors omnia haec ad vindictam creata sunt

bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios

in mandatis eius epulabuntur et super terram in necessitatem praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum

propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et in scripta dimisi

omnia opera Domini bona et omne opus hora sua subministrabit

non est dicere hoc illo nequius est omnia enim in tempore suo conprobabuntur

et nunc in omni corde et ore conlaudate et benedicite nomen Domini

Sirach 40

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com