Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 44     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 45

dilectus a Deo et hominibus Moses cuius memoria in benedictione est

similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit

glorificavit illum in conspectu regum et iussit illi coram populo suo et ostendit illi gloriam suam

in fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum et elegit illum de omni carne

audivit eum et vocem ipsius et induxit illum in nubem

et dedit illi coram praecepta legem vitae et disciplinae docere Iacob testamentum et iudicia sua Israhel

excelsum fecit Aaron fratrem eius et similem sibi de tribu Levi

statuit ei testamentum aeternum et dedit illi sacerdotium gentis et beatificavit illum in gloria

et circumcinxit illum zonam gloriae induit illum stolam gloriae et coronavit illum in vasis virtutis

circumpedes et femoralia et umeralem posuit ei et cinxit illum tintinabulis aureis plurimis in gyro

dare sonitum in successu suo auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae

stola sancta auro et hyacintho et purpura opus textile viri sapientis iudicio et veritate praediti

torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri et opere lapidarii sculptilis in memoriam secundum numerum tribuum Israhel

coronam auream supra mitram eius expressam signo sanctitatis gloria honoris et opus virtutis desideria oculorum ornata

sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem

non indutus est illa alienigena aliquis sed tantum filii ipsius soli et nepotes eius per omne tempus

sacrificia ipsius consumpta sunt igni cotidie

conplevit Moses manus eius et unxit illum oleo sancto

factum est illi in testamentum aeternum et semini eius sicut dies caeli fungi sacerdotio et habere laudem et glorificare populum suum in nomine suo

ipsum elegit eum ab omni vivente adferre sacrificium Deo incensum et bonum odorem in memoriam placere populo suo

dedit illi in praeceptis suis potestatem in testamentis iudiciorum docere Iacob testimonia et in lege sua lucem dare Israhel

quia contra illum steterunt alieni et propter invidiam circumdederunt illum in deserto homines qui erant cum Dathan et Abiron et congregatio Chore in iracundiam

vidit Dominus Deus et non placuit illi et consumpti sunt in impetu iracundiae

fecit illis monstra et consumpsit eos in flamma ignis

et addidit Aaron gloriam et dedit illi hereditatem et primitias fructuum terrae divisit illi

panem ipsis in primis paravit in satietatem nam sacrificia Domini edent quae dedit ipsi et semini eius

ceterum in terra gentes hereditabit et pars non est illi in gente ipse enim pars eius est et hereditas

et Finees filius Eleazari tertius in gloria est in imitando tantum in timore Domini

et stare in reverentia gentis in bonitate et alacritate animae suae placuit de Israhel

ideo statuit ad illum testamentum pacis principem sanctorum et gentis suae ut sit illi in sacerdotium sui dignitas in aeternum

et testamentum David regi filio Iesse de tribu Iuda hereditas ipsi et semini eius ut daret sapientiam in cor nostrum iudicare gentem suam in iustitia ne abolerentur bona ipsorum et gloriam eorum in gentem ipsorum aeternam fecit

Sirach 46

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com