Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 46     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 47

post hoc surrexit Nathan propheta in diebus David

et quasi adeps separatus est a carne sic David a filiis Israhel

cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit sicut cum agnis ovium in iuventute sua

numquid non occidit gigantem et extulit obprobrium de gente

in tollendo manum in saxo fundae deiecit exultationem Goliae

ubi invocavit Dominum potentem et dedit in dexteram eius tollere hominem fortem in bello et exaltare cornum gentis suae

sic in milibus glorificavit illum et laudavit eum in benedictionibus Domini in offerendo illi coronam gloriae

conteruit enim inimicos undique et extirpavit Philisthim contrarios usque in hodiernum diem conteruit cornum ipsorum usque in aeternum

in omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriae

de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum qui fecit illum et dedit illi contra inimicos potentiam

et stare fecit cantores contra altarium et in sono eorum dulces fecit modos

et dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem vitae ut laudarent sanctum nomen Domini et amplificarent mane Dei sanctitatem

Christus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornum ipsius et dedit illi testamentum regum et sedem gloriae in Israhel

post ipsum surrexit filius sensatus et propter illum deiecit omnem potentiam inimicorum

Salomon imperavit in diebus pacis cui subiecit Deus omnes hostes ut conderet domum in nomine suo et pararet sanctitatem in sempiternum quemadmodum eruditus est in iuventute sua

et impletus est quasi flumen sapientia et terram retexit anima tua

et replesti in conparationibus enigmata ad insulas longe distulisti nomen tuum et dilectus es in pace tua

in cantilenis et proverbiis et conparationibus et interpretationibus miratae sunt te terrae

et in nomine Domini Dei cui est cognomen Deus Israhel

collegisti quasi auricalcum aurum et ut plumbum conplesti argentum

et reclinasti femora tua mulieribus potestatem habuisti in tuo corpore

dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam

ut faceres imperium bipertitum et ex Efraim imperare imperium durum

Deus autem non relinquit misericordiam suam et non corrumpit nec delebit opera sua neque perdet ab stirpe nepotes electi sui et semen eius qui diligit Dominum non corrumpet

dedit autem reliquum Iacob et David de ipsa stirpe

et finem habuit Salomon cum patribus suis

et reliquit post se de semine suo gentis stultitiam

et mutum prudentia Roboam qui avertit gentem consilio suo

et Hieroboam filium Nabath qui peccare fecit Israhel et dedit Efraim viam peccandi et plurima redundaverunt peccata ipsorum

valde averterunt illos a terra sua

et quaesivit omnes nequitias usque dum perveniret ad illos defensio et ab omnibus peccatis liberavit eos

Sirach 48

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com