Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 48     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 49

memoria Iosiae in conpositione odoris facti opus pigmentarii

in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini

ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis

et gubernavit ad Dominum cor ipsius in diebus peccatorum corroboravit pietatem

praeter David et Ezechiam et Iosiam omnes peccatum commiserunt

nam reliquerunt legem Potentis reges Iudae et contempserunt timorem Dei

dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti

incenderunt electam sanctitatis civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Hieremiae

nam male tractaverunt illum qui a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et renovare

Ezechihel qui vidit conspectum gloriae quam ostendit illi in curru cherubin

nam commemoratus est inimicorum in imbri et benefacere illis qui ostenderunt rectas vias

et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo nam rogaverunt Iacob et redimerunt se in fide virtutis

quomodo amplificemus Zorobabel nam et ipse quasi signum in dextera manu in Israhel

et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna

et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras

nemo natus est in terra qualis Enoch nam et ipse receptus est a terra

et Ioseph natus est homo princeps fratrum firmamentum gentis rector fratrum stabilimentum populi

et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt

Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam

Sirach 50

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com