Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 49     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 50

Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit

templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi

in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum

qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie

qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est

quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet

et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei

quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis

quasi ignis effulgens et tus ardens in igni

quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso

quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis

in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum

in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano

sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua

oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis

porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae

et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi

tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo

tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso

et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus

et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt

tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari

et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei

et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam

det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos

credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis

duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim

qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis

doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo

beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper

si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est

Sirach 51

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com