Jerome's Latin Vulgate (405 A.D.)

Sirach 50     

The Book of Sirach (or Ecclesiasticus)

Return to Index

Chapter 51

oratio Iesu filii Sirach confitebor tibi Domine rex et conlaudabo te Deum salvatorem meum

confiteor nomini tuo quoniam adiutor et protector factus es mihi

et liberasti corpus meum a perditione a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium et in conspectu adstantium factus es mihi adiutor

et liberasti me secundum multitudinem misericordiae nominis tui a rugientibus paratis ad escam

de manibus quaerentium animam meam et de portis tribulationis quae circumdederunt me

a pressura flammae quae circumdedit me et in medio ignis non sum aestuatus

de altitudine ventris inferi et a lingua coinquinata et verbo mendacii a rege iniquo et lingua iniusta

laudavit usque ad mortem anima mea Dominum

et vita mea adpropinquans erat infero deorsum

circumdederunt me undique et non erat qui adiuvaret respiciens eram ad adiutorium meum et non erat

memoratus sum misericordiae tuae Domine et operationis tuae quae a saeculo sunt

quoniam erues sustinentes te et liberas eos de manibus gentium

exaltasti super terram habitationem meam et pro morte defluenti deprecatus sum

invocavi Dominum patrem Domini mei ut non derelinquat me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio

laudabo nomen tuum adsidue et conlaudabo illum in confessione exaudita est oratio mea

liberasti me de perditione et eripuisti me de tempore iniquo

propterea confitebor et laudem dicam tibi et benedicam nomen Domini

cum adhuc iunior sum priusquam oberrem quaesivi sapientiam palam in oratione mea

ante tempus postulabam pro illa et usque in novissimis inquiram eam defloriet tamquam praecox uva

laetatum est cor meum in ea ambulavit pes meus iter rectum a iuventute mea investigabam eam

inclinavi modice aurem meam et excepi illam

multam inveni in me ipso sapientiam multum profeci in ea

dans mihi sapientiam dabo gloriam

consiliatus sum enim ut facerem illam zelatus sum bonum et non confundor

conluctata est anima mea in illa et in faciendo eam confirmatus sum

manus meas extendi in altum et insapientia eius luxi

animam meam direxi ad illam et in agnitione inveni eam

possedi cum ipsis cor ab initio propter hoc non derelinquar

venter meus conturbatus est quaerendo illam propterea possidebo bonam possessionem

dedit enim mihi Dominus linguam mercedem meam et in ipsa laudabo eum

adpropiate ad me indocti et congregate vos in domum disciplinae

quid adhuc retardatis et quid dicitis in his animae vestrae sitiunt vehementer

aperui os meum et locutus sum conparate vobis sine argento

et collum vestrum subicite sub iugo et suscipiat anima vestra disciplinam in proximo est enim invenire eam

videte oculis vestris quoniam modice laboravi et inveni mihi multam requiem

adsumite disciplinam in multo numero argenti et copiosum aurum possidete in ea

laetetur anima vestra in misericordia eius et non confundemini in laude ipsius

operamini opus vestrum ante tempus et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo

Sirach 52

 

 

 

SpeakingBible Software © 2001 by johnhurt.com